EXODIARIUS

EXODIARIUS
EXODIARIUS
apud Romanos dictus est, qui in fine dramatis Exodia canebat. De eo sic vet. Schol. Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 175. Exodiarius apud vett. in fine ludorum intrabat, quod ridiculus foret, ut quidquid lacrimarum atque tristitiae coêgissent ex tragicis aggectibus, huius spectaculi risus detergeret. Erat autem Ε᾿ξόδιον carmen quod in ludorum fine decantabatur: Quemadmodum, quod ab initio, Εἴσοδος, h.e. Introitus, et quod in medio cani solebat, Ε῎μβολον q. Insertum dictum est. Iuv. loco modo laudato,
---- Tandemque redit ad pulpita notum
Exodium.
Idem l. 2. Sat. 6. v. 71.
Urbicus Exodio risum movet Attellanoe
Gestibus Autonoes.
Id in principio conciliandis auribus, revocandis animis, et taedio liberandis audiebatur, sed procedente rempore, in vitium libertas excidit, ut loquitur Horat. qui salis nigri meminit l. 2. ep. 2. v. 60.
Ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
Quemadmodum Manil. salis mordacis, eodem respiciens Astronomic. l. 5. Verum ad Psalterium viros praecipuâ auctoritate hoc modo
lacerandi ritus, se veris Principum posteriorum edictis coercitus est, reste Paulo IC. l. 5. Recept. sent. tit. 4. Psalterium, quod vulgo dicitur Canticum, in alterius infamiam compositum et publice recitatum: tam in eos qui cantaverint, quam in eos qui composuerint, extra ordinem vindicatur. Tandem coetum dimittebant. Horat. in Arte Poet. v. 154.
Si plausoris eges aulaea moventis, et usque
Sessuri, donec Cantor, vos plaudite, dicat.
Vox postea, ad cuiusvis rei finem transsata est. varro ταφῆς Μενίππου,
---- Quod coeperas modo in via
Narrare, ut ad exodium adducas etc.
Thom. Dempsterus Paralipom. in Iob. Rosini Antiqq. l. 5. c. 9. Petitus vero Exodia Atellanarum, non iactitat suisse in fine fabularum, sed sparsim fabulis conserta contendit, aliaque proin ratione sic dicta esse, e Liv. docet, qui l. 7. c. 2. inquit: Postquam lege hac fabularum ab risu aut soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paulatim verterat; iuventus histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit; quae inde Exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Vult ergo Exodia appellata, quod ἐξοδικῶς, ie. obiter et praeter argumentum fabulae iactarentur. Idem ait, primum inconditis versibus haec iocularia fundi coepisse: Postea non sicut ante Fescennino versu fu sle alarernis iactata, sed impletas modis Satyras descripta iam ad tb cinum cantu, motuque congruenti peractas esse: Demum, ubi Liv. post aliquot annos a Satyris ausus est primus argumento fabulam serere, atque ita fabularum res a risu et soluto ioco avocata est, ex ludis in artem vertit, iuventutem histrionibus fabularum actu relicto, ipsam inter se more antiquo ridicula versibus intexta iactitare coepisse, quae exinde Exodia qppelata sint. Haec vera Exodiorum principia, verumque eorum argumentum, ioculatia nempe, et ridicula versibus intexta, sed antiquâ simplicitate, reste Donato. Unde Α᾿ρχαιολόγοι dicti: Glossae, Atellani, σκηνικοὶ, ἀρχαιολόγοι, βιολόγοι; quae ultima appellatio iis haesit, non quod in Exodiis sententias βιωφελεῖς, ad vitam utiles, iacerent, sed qia repraesentabant, et ludebant τὰ γελοῖα, et opprobria hominum malorum. Quare olim cum Satyra eadem fuêre: et exemplum apud Suet. in Ner. Tib. c. 45. habemus; de quo nota vox in Atellanico Exodio, proximis ludis assensu maximo excepta, percrebuit: Hircum vetulum capris natur am ligurrire. Proin idem Schol Iuv. supra laudatum Atellanas fabulas, quae in fine ludorum docebantur, cum Exodiis confundere asserit. Vide illum Comm. in Leges Attic. l. 1. tit. 1. p. 75. et seqq. Salmas. Exodiarius, olim proprie Atellanus, postea pro Mimo seu Mimico scurra, accipi coepit, vide Amm. Marcell. l. 30. c. 4. et praefatum Salmas. ad Aurelian. Flav. Vopisc. At Graecis recentioribus Ε᾿ξόδιον, exsequias, et Ε᾿ξόδια ῥήματα, ultimas morientium preces, sonare, observat Meurs. ex Gloss. Graeco-Latino. Apud Theodoret. in Levitic. Quaest. 32. τὸ τέλος σημαίνει τῶ ἑορτῶν, vox Exodii denotat finem festorum: atque ita Levit. c. 23. v. 36. di em egressionis ex tabernaculis designat, qui festi illius terminus fuit. Sed et Ε᾿ξόδιον, festum appellatum, quod celebratum fuit in memoriam τῆς ἑξόδου τῆς ἐξ Αἰγύπτου, exodi exitus ex Aegypto, nota vitque ultimum diem Paschatis, Num. c. 29. v. 35. et Deut. c. 16. v. 8. ubi cum Dominus praecepisset, ut in Paschatis sesto panes azymos comederent, et addidisset v. 3. ἵνα μνηςθῆτε την̑ ἡμέραν τῆς ἐξοδίας ὐμῶν ἐκ γῆς Α᾿ιγύπτου, ut memineritis diet egressus vestri es terra Aegypti: subiungit v. 8. ἑξ ἡμέρας φαγῇ ἀζυμα, καὶ τῇ ἡμερᾳ τῇ ἑβδόμῃ Ε᾿ξόδιον ἑορτὴ Κυρίῳ τῷ θεῷ σου. Vide etiam 2. Par. c. 7. v. 9. et Nehem. c. 9. v. 20. Exodus autem Tragoediae pars est, post quam nullus deinceps est
Chori cantus, ut habet Iul. Caes. Scali. Poetices l. 1. c. 11 etc. At Lucae c. 11. v. 31. et 2. Petri c. 1. v. 15. Hincque apud Ecclesiasticos Scriptores passim Ε῎ξοδος designat exitum ex hac vita, mortem. Recentionibus vero Graecis sumptum significare, docet ex vett. Glossis. oncilio Florentino et Gerassimo Ulacho Cl. Suicerus Thes. Eccl. in voce hac.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Ателланы — (Atellana, Atellanae fabulae) ателланские россказни назывались по месту первоначального изобретения или введения в употребление в г. Ателла (теперь Аверса в Кампанье) драматические сцены, обыкновенно сатирического содержания, разыгрываемые в… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • ЭКСОД —    • Exodium,          εςόδιον, собственно исход, заключение театрального представления; у римлян так называлось веселая пьеса, дававшаяся после серьезных драм в конце представления, вроде того как у греков сатирская драма следовала за… …   Реальный словарь классических древностей

  • ЭМБОЛИИ —    • Embolium,          εμβόλιον, означает комический intermezzo или балет, наполнявший промежуток времени между двумя драмами; в последнем значении это слово употребляется у Cic. Sest. 54, 166. Мима Galeria Copiola во времена Суллы называется у …   Реальный словарь классических древностей

  • ATELLANI — olim proprie Exodiarii fuêre, vide in voce Exodium: postea cum Mimis vel Mimicis scurris iisdem esse coepêre. Unde et Exodiarius, pro Mimo, seu mimico scurta, apud Amm. Marcellin. l. 28. Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum impensiore, per …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PSALTERIUM — Graece ψαλτήριον, instrumentum Musicum, quô Psalmi decantabantur; unde vox ad ipsos Psalmos seu Hymnos significandos translata, uti supra diximus, in voce Psalmus. Cuius libri sacri (quô in Graecorum officiis nullus frequentior) inspectio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”